Divine Love and Wisdom (Ager) n. 190

Previous Number Next Number See English 

190. Omnia quae in Mundo existunt, de quibus trina dimensio praedicatur, seu quae vocantur composita, ex Gradibus altitudinis seu discretis consistunt: sed exempla illustrent: ab experientia oculari notum est, quod* unusquisque Musculus in corpore humano consistat ex minimis fibris, et quod hae fasciculatim compositae sistant fibras majores, quae motrices vocantur, et quod ex harum manipulis existat compositum, quod vocatur Musculus. Simile est cum Nervis; in illis ex fibris minimis compaginantur majores, quae sicut filamenta apparent[;] ex his congregatis compaginatur Nervus. [2] Simile est in reliquis compaginationibus, confasciationibus et congregationibus, ex quibus sunt Organa et Viscera; sunt enim haec compositiones ex fibris et vasis per similes gradus varie conformatis. Simile etiam est in omnibus et singulis Regni vegetabilis, et in omnibus et singulis Regni mineralis; in lignis sunt compaginationes filamentorum in triplici ordine; in metallis et lapidibus sunt conglobationes partium etiam in triplici ordine. Ex his patet, quales sunt Gradus discreti, quod nempe ab uno sit alterum,** et per alterum[,] tertium, quod vocatur compositum; et quod unusquisque Gradus ab altero discretus sit. * Prima editio: qnod ** ab uno sit alterum, ubi in prima editione unum ab altero,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church