Divine Love and Wisdom (Ager) n. 195

Previous Number Next Number See English 

195. QUOD GRADUS PRIMUS SIT OMNE IN OMNIBUS GRADUUM SEQUENTIUM: causa est, quia Gradus cujusvis subjecti et cujusvis rei homogenei sunt; ac homogenei sunt, quia producti a gradu primo: nam formatio illorum talis est, quod primum per confasciculationes* aut conglobationes, verbo, per congregationes, producat alterum, et per hoc tertium; ac unumquodvis discernit ab altero per circumductum velamen: Inde patet, quod primus gradus sit principalis ac unice regnans in sequentibus; proinde quod primus gradus sit omne in omnibus graduum sequentium. * Prima editio: consasciculationes


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church