Divine Love and Wisdom (Ager) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. Quod Infinita distincte unum sint in Deo Homine, hoc quoque constare potest ut in speculo ex homine; in homine multa et innumera sunt, ut supra dictum est, sed usque homo illa ut unum sentit; non ex sensu scit aliquid de suis Cerebris, de suo Corde et Pulmone, de suo Hepate, Liene et Pancreate; nec de innumeris in Oculis, Auribus, Lingua, Ventriculo, Membris generationis, et in reliquis; et quia ex sensu non scit illa, est sibi sicut unus. Causa est, quia omnia illa in tali forma sunt, ut non possit unum deesse; est enim forma recipiens vitae a Deo Homine, ut supra n. 4, 5, 6, demonstratum est; ex ordine et connexu omnium in tali forma sistitur sensus et inde idea, sicut non multa et innumera sint, sed sicut unum. Ex his concludi potest, quod multa et innumera, quae faciunt in homine sicut unum, in Ipso Homine qui est Deus, distincte, imo distinctissime, unum sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church