247. Per influxum lucis spiritualis in omnes tres Gradus Mentis, homo distinguitur a bestiis, ac homo prae bestiis potest analytice cogitare, videre vera non solum naturalia sed etiam spiritualia, et cum videt illa potest agnoscere illa, et sic reformari et regenerari. Facultas recipiendi lucem spiritualem, est quae intelligitur per Rationalitatem, de qua supra, quae cuivis homini a Domino est, et quae ei non aufertur, nam si auferretur, non potuisset reformari: ex facultate illa, quae vocatur Rationalitas, est quod homo non solum possit cogitare, sed etiam ex cogitatione loqui, secus ac bestiae, et dein ex altera facultate ejus, quae vocatur Libertas, de qua etiam prius, potest facere illa quae ex intellectu cogitat. Quia de binis his facultatibus, Rationalitate et Libertate, quae homini propriae sunt, supra n. 240* actum, ideo plura de illis hic non dicentur. * Prima editio: 240,