Divine Love and Wisdom (Ager) n. 256

Previous Number Next Number See English 

256. QUOD GRADUS NATURALIS MENTIS HUMANAE IN SE SPECTATUS SIT CONTINUUS, SED QUOD PER CORRESPONDENTIAM CUM BINIS GRADIBUS SUPERIORIBUS, DUM ELEVATUR, APPAREAT SICUT SIT DISCRETUS. Hoc tametsi aegre potest comprehendi ab illis qui nondum in scientia graduum altitudinis sunt, usque tamen revelandum est, quia Sapientiae Angelicae est, quae Sapientia quamvis ab homine naturali non potest eo modo, quo ab Angelis, cogitari, potest tamen comprehendi intellectu, dum hic usque ad gradum lucis, in qua sunt angeli, elevatur, intellectus enim potest eo usque elevari, ac secundum elevationem illustrari. [2] Sed illustratio Mentis naturalis non ascendit per gradus discretos, sed increscit per gradum continuum[;] tunc sicut increscit, ita ab interiori ex luce graduum binorum superiorum illustratur. Quomodo hoc fit, comprehendi potest ex perceptione graduum altitudinis, quod unus sit supra alterum, et quod gradus naturalis, qui est ultimus, sit quasi velamen commune duorum superiorum graduum[;] tunc sicut naturalis Gradus elevatur ad Gradum superiorem,* ita superior ab interiori agit in exteriorem naturalem, ac illum illuminat: fit quidem illuminatio ab interiori ex luce graduum superiorum, at illa a gradu naturali, qui circumtegit et ambit, recipitur per continuum, ita lucidius et purius secundum ascensum; hoc est, gradus naturalis illustratur ab interiore** ex luce graduum superiorum discrete, sed in se continue. [3] Ex his patet, quod homo, quamdiu in Mundo vivit, et per id in naturali gradu est, non possit elevari in ipsam sapientiam, qualis illa est apud Angelos, sed modo in lucem superiorem usque ad Angelos, ac recipere illustrationem ab illorum luce, quae ab interiori influit*** ac illuminat. Sed haec non possunt adhuc clarius describi[;] potest melius comprehendi ab effectibus, nam effectus ponunt causas, dum hae aliquantum prius sciuntur, in se in luce, et sic illustrant. * Prima editio: superioris, ** Prima editio: in[upside down "t"]eriore *** Prima editio: iafluit


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church