258. Omnis homo nascitur in facultatem intelligendi vera usque ad intimum gradum, in quo sunt Angeli tertii Coeli; intellectus enim humanus assurgens per continuum circum binos superiores gradus recipit lucem Sapientiae illorum graduum, eo modo quo supra n. 256 dictum est; inde est, quod homo possit rationalis fieri secundum elevationem; si elevatur ad gradum tertium, fit ille rationalis ex tertio gradu; si elevatur ad gradum secundum, fit ille rationalis ex secundo gradu[;] et si non elevatur, est ille rationalis in primo gradu:* dicitur quod fiat rationalis ex illis gradibus, quia naturalis gradus est commune receptaculum lucis illorum. [2] Quod homo non fiat rationalis usque ad summum, sicut potest fieri, est quia amor, qui est voluntatis, non similiter ut sapientia quae est intellectus, potest elevari; amor qui est voluntatis elevatur solum per fugere mala ut peccata, et tunc per bona charitatis, quae sunt usus, quae homo ex Domino dein praestat; quare si amor qui est voluntatis non simul elevatur, sapientia quae est intellectus, utcunque ascenderit, usque ad amorem suum relabitur: inde est, quod homo, si non amor ejus in gradum spiritualem simul elevatur, usque non sit rationalis nisi in ultimo gradu. Ex his constare potest, quod rationale hominis sit in apparentia sicut trium graduum, rationale ex coelesti, rationale ex spirituali, et rationale ex naturali; tum quod rationalitas, quae est facultas quae** possit elevari, sive elevetur sive non, usque apud hominem*** sit. * Prima editio: gredu:
** Prima editio: quod *** Prima editio: homitem