270. V. Quod omnia mala et inde falsa, tam ingenerata quam superinducta, in Mente naturali resideant. Quod mala et inde falsa in Mente naturali resideant, est quia illa Mens est in forma seu in imagine mundus, Mens autem spiritualis est in forma seu in imagine Coelum, et in Coelo non potest hospitari malum; quare haec mens a nativitate non est aperta, sed modo in potentia ut aperiri possit; Mens naturalis ducit suam formam etiam quoad partem a substantiis Mundi naturalis, sed Mens spiritualis solum a substantiis Mundi spiritualis, quae in sua integritate a Domino conservatur, ut homo possit fieri homo; nascitur enim animal, sed fit homo. [2] Mens naturalis cum omnibus ejus circumflexa est in gyros a dextro ad sinistrum, Mens autem spiritualis in gyros a sinistro ad dextrum; ita Mentes illae sunt in contrario versu ad se invicem; indicium, quod malum in Mente naturali resideat, et quod ex se agat contra Mentem spiritualem; ac circumgyratio a dextro ad sinistrum est versa deorsum, ita versus infernum, at circumgyratio a sinistro ad dextrum vadit sursum, ita versus Coelum: quod ita sit, patuit mihi ab hac experientia, quod malus spiritus corpus suum non circumgyrare possit a sinistro ad dextrum, sed a dextro ad sinistrum; spiritus autem bonus aegre potest circumgyrare corpus a dextro ad sinistrum, sed facile a sinistro ad dextrum; circumgyratio sequitur fluxum interiorum quae mentis sunt.