Divine Love and Wisdom (Ager) n. 272

Previous Number Next Number See English 

272. Nunc quia a multis nescitur quale est malum, et quod prorsus oppositum sit bono, et tamen interest ut sciatur, ideo haec res in hoc ordine lustranda est. 1.* Quod Mens naturalis, quae in malis et inde falsis est, sit forma et imago inferni. 2. Quod Mens naturalis, quae est forma et imago inferni, descendat per tres gradus. 3. Quod tres gradus Mentis naturalis, quae est forma et imago inferni, sint oppositi tribus gradibus mentis spiritualis, quae est forma et imago Coeli. 4. Quod Mens naturalis quae est infernum, in omni opposito sit contra Mentem spiritualem quae est Coelum. * Prima editio: 1 (absque interpuncto)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church