Divine Love and Wisdom (Ager) n. 280

Previous Number Next Number See English 

280. Simile est cum loquela hominis; Angeli ex sono loquelae noscunt amorem hominis, ex articulatione soni sapientiam ejus, et ex sensu vocum scientiam ejus: et amplius dicunt, quod illa tria in unaquavis voce sint, quia vox est sicut conclusum, est enim inibi sonus, articulatio, et sensus. Ab Angelis tertii Coeli mihi dictum est, quod ex quavis voce loquentis in serie, percipiant statum animi ejus communem, et quoque aliquos status particulares. Quod in singulis vocibus Verbi sit* spirituale, quod est Divinae sapientiae, ac Coeleste quod est Divini amoris, et quod illa percipiantur ab Angelis, cum Verbum sancte legitur ab homine, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, multis ostensum est. * Prima editio: fit


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church