Divine Love and Wisdom (Ager) n. 292

Previous Number Next Number See English 

292. Saepius datum est percipere, quod talis sphaera sit circum angelum et spiritum, et quoque sphaera communis circum plures in societate, et quoque datum est videre illam sub varia specie, in Coelo quandoque sub specie tenuis flammae, in inferno sub specie crassi ignis; et quandoque in Coelo sub specie tenuis et candidae nubis, et in inferno sub specie crassi et atri nimbi; et quoque datum est sphaeras illas percipere sub varia specie odorum ac nidorum: ex quibus confirmatus sum, quod unumquemvis in Coelo et unumquemvis in inferno sphaera ex substantiis resolutis et separatis a corporibus illorum consistens circumfundat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church