Divine Love and Wisdom (Ager) n. 295

Previous Number Next Number See English 

295. Quod talis differentia inter cogitationes angelorum et hominum sit, per hanc experientiam mihi notum factum est: dictum est illis, ut de aliqua re cogitarent spiritualiter, et postea mihi dicerent quid cogitarunt[;] hoc cum factum est, et mihi dicere voluerunt, non potuerunt, dicentes quod non possent illa effari: simile erat cum spirituali loquela eorum, et simile cum spirituali scriptura illorum[;] non erat ulla vox loquelae spiritualis, quae erat similis voci loquelae naturalis; nec aliquid scripturae spiritualis simile scripturae naturali, praeter literas, quarum unaquaevis continebat integrum sensum. At, quod mirabile est, dixerunt, quod videantur sibi similiter cogitare, loqui et scribere in spirituali statu, sicut homo in naturali, cum tamen nihil simile est: ex quo patuit, quod naturale et spirituale differant secundum gradus altitudinis, et quod non communicent inter se nisi quam per correspondentias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church