299. Nunc quia haec tria, Amor, Sapientia et Usus, in Domino sunt, et sunt Dominus, et quia Dominus est ubivis, est enim omnipraesens; et quia Dominus non potest Se, qualis est in Se, ac qualis est in suo Sole, praesentem sistere alicui angelo et homini, ideo se sistit per talia quae recipi possunt, et se sistit quoad Amorem per Calorem, quoad Sapientiam per Lucem, et quoad Usum per Athmosphaeram. Quod Dominus se quoad Usum sistat per Athmosphaeram, est quia Athmosphaera est continens caloris et lucis, sicut usus est continens amoris et sapientiae: Lux enim et Calor quae procedunt a Divino Sole, non possunt in nihilo, ita non in vacuo procedere, sed in continente quod subjectum; et hoc continens vocamus Athmosphaeram, quae ambit Solem, et excipit illum in sinu suo, et transfert ad coelum ubi sunt Angeli, et inde ad Mundum ubi sunt homines, et sic sistit praesentiam Domini ubivis.