Divine Love and Wisdom (Ager) n. 352

Previous Number Next Number See English 

352. Illi qui averterunt se a cogitando de Divino, cum vident mirabilia in natura, et per id fiunt sensuales, non cogitant quod visus oculi* tam crassus sit, ut plura insectula videat sicut unum obscurum, et quod tamen unumquodvis eorum organizatum** sit ad sentiendum et ad se movendum, et sic quod praeditum sit fibris et vasis, tum corculis, fistulis pulmonicis, viscerulis ac cerebris, et quod haec contexta sint ex purissimis in natura, et quod contextus illi correspondeant alicui vitae, e qua minutissima eorum distincte aguntur. Cum visus oculi tam crassus est, ut plura talia, cum innumerabilibus*** in unoquovis, appareant ei sicut parvum obscurum, et tamen illi qui sensuales sunt ex illo visu cogitant et judicant, patet quam incrassata est mens eorum, et inde in qua caligine sunt de spiritualibus. * Prima editio: oculi, ** Prima editio: organisatum *** Prima editio: innumerabibus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church