Divine Love and Wisdom (Ager) n. 372

Previous Number Next Number See English 

372. I. Quod omnia Mentis se referant ad voluntatem et intellectum, et omnia Corporis ad cor et pulmonem. Per Mentem non aliud intelligitur quam voluntas et intellectus, quae in suo complexu sunt omnia quae hominem afficiunt, et quae homo cogitat, ita omnia quae affectionis et cogitationis hominis sunt; illa quae afficiunt hominem sunt voluntatis ejus, et illa quae homo cogitat, sunt intellectus ejus. Quod omnia cogitationis hominis sint ejus Intellectus, scitur, quoniam homo cogitat ex intellectu; at quod omnia affectionis hominis sint ejus voluntatis, non ita scitur; quod non ita sciatur, est causa, quia homo cum cogitat, non attendit ad affectionem, sed solum ad illa quae cogitat; sicut cum audit loquentem, non attendit ad sonum, sed ad ipsam loquelam, cum tamen affectio in cogitatione* similiter se habet sicut sonus in loquela, quare ex sono loquentis cognoscitur affectio ejus, et ex loquela cogitatio ejus. [2] Quod affectio sit voluntatis, est quia omnis affectio est amoris, et amoris receptaculum est voluntas, ut supra ostensum est. Qui non scit quod affectio sit voluntatis, confundit affectionem cum intellectu, dicit enim unum esse cum cogitatione, at usque non unum sunt, sed ut unum agunt; quod confundantur, patet a communi loquela, quod dicatur, hoc cogito facere, hoc est, hoc volo facere; quod autem duo sint, patet etiam a communi loquela, quod dicatur, de hac re volo cogitare, et cum de illa cogitat, inest affectio voluntatis cogitationi intellectus, sicut sonus inest loquelae, ut dictum est. Quod omnia corporis se referant ad cor et pulmonem, notum est; sed quod correspondentia sit cordis et pulmonis cum voluntate et intellectu, non notum est; quare de hac re in sequentibus agetur.** * Prima editio: cogitatioine ** Prima editio: agetur,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church