Divine Love and Wisdom (Ager) n. 384

Previous Number Next Number See English 

384. Quoniam omnia Mentis se referunt ad Voluntatem et Intellectum, ac omnia Corporis ad Cor et Pulmonem, ideo in Capite duo Cerebra sunt, et illa inter se distincta sicut sunt voluntas et intellectus inter se[;] Cerebellum est imprimis pro Voluntate, et Cerebrum imprimis pro Intellectu: similiter Cor et Pulmo in Corpore sunt distincta a reliquis ibi; distinguuntur per diaphragma, et circumteguntur proprio velamine, quod vocatur Pleura,* et faciunt illud corporis quod vocatur Pectus. In reliquis Corporis, quae vocantur Membra, Organa, Viscera, sunt duo illa conjuncta, quare etiam sunt Paria, prout brachia et manus, lumbi et pedes, oculi, nares; in Corpore renes, ureteres, testes; et viscera quae non sunt paria, in dextrum et sinistrum divisa sunt; praeter ipsum Cerebrum in duo haemisphaeria, ipsum Cor in duos ventriculos, et ipse Pulmo in duos lobos; et dextrum eorum se refert ad bonum veri, et sinistrum ad verum boni, seu quod idem, dextrum se refert ad bonum amoris ex quo verum sapientiae, et sinistrum ad verum sapientiae ex bono amoris: et quia conjunctio boni et veri est reciproca, et per illam conjunctionem fiunt** sicut unum, ideo etiam paria illa in homine una et conjunctim agunt in functionibus, motibus, et sensibus.*** * Prima editio: Plevra, ** Prima editio: fit *** Prima editio: sensibus,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church