387. Quod Mens hominis sit ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, est quia per Mentem intelliguntur omnia voluntatis et intellectus hominis, et haec sunt in principiis in Cerebris et in principiatis in Corpore[;] ita sunt omnia hominis, quoad formas eorum; et quia ita est, ideo Mens, hoc est, Voluntas et Intellectus, agit corpus et omnia ejus ad nutum; annon corpus, quodcunque mens cogitat et vult, agit, mens arrigit aurem ad audiendum, ac intendit oculum ad videndum, mens movet linguam* et labra ad loquendum, agit manus et digitos ad faciendum quicquid lubet, et pedes ad ambulandum quo vult[;] annon sic corpus aliud est quam obedientia suae mentis; num corpus potest tale esse, nisi mens in principiatis suis sit in corpore; num congruum est cum ratione cogitare, quod corpus ex obedientia faciat [solum] quia mens ita vult[;] sic duo forent, unum supra et alterum infra, ac unum jubebit et alterum auscultabit; hoc quia non cum aliqua ratione congruit, sequitur, quod vita hominis sit in principiis in cerebris, et in principiatis in corpore, secundum illa quae supra n. 365, dicta sunt: tum, quod qualis vita est in principiis, talis sit in toto et in qualibet parte, n. 366: et quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte, n. 367. Quod omnia Mentis se referant ad Voluntatem et Intellectum, et quod Voluntas et Intellectus sint receptacula amoris et sapientiae a Domino, et quod haec duo faciant vitam hominis, in praecedentibus ostensum est. * Prima editio: liuguam