Divine Love and Wisdom (Ager) n. 390

Previous Number Next Number See English 

390. VII. Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam. Quoniam hactenus ignotum fuit, quod Mens hominis, per quam intelligitur voluntas et intellectus, sit spiritus ejus, et quod spiritus sit homo, et ignotum fuit quod spiritui hominis aeque sit pulsus et respiratio, sicut est corpori, non sciri potuit quod pulsus et respiratio spiritus in homine influant in pulsum et respirationem corporis ejus, et producant illa.* Cum itaque spiritus hominis pulsu et respiratione gaudet aeque ac corpus, sequitur quod similis correspondentia pulsus et respirationis spiritus hominis sit cum pulsu et respiratione corporis ejus, mens enim, ut est dictum, est spiritus ejus, quare cum correspondentia binorum illorum motuum cessat, fit separatio, quae est mors. [2] Separatio seu mors fit, quando corpus in illum statum venit, ex quocunque morbo aut casu, ut non possit unum agere cum suo spiritu, sic enim perit correspondentia, et cum correspondentia conjunctio; non cum sola respiratio cessat, sed cum pulsus cordis; nam quamdiu** cor movetur, tamdiu amor cum suo calore vitali remanet, et vitam [corporis] conservat, ut patet a deliquiis, et a suffocationibus, tum a statu vitae embryonis in utero. Verbo, vita corporis hominis pendet a correspondentia pulsus et respirationis ejus cum pulsu et respiratione spiritus*** ejus, et cum correspondentia illa cessat, vita corporis cessat, et spiritus ejus abit, et continuat vitam suam in Mundo**** spirituali, quae tam***** similis est vitae ejus in Mundo naturali, ut non sciat quod decesserit. Plerique post biduum e corpore in Mundo spirituali sunt; post biduum enim cum aliquibus loquutus sum. * Prima editio: illam. ** Prima editio: qnamdiu *** Prima editio: spiritns **** Prima editio: Mnndo ***** Prima editio: tum


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church