Divine Love and Wisdom (Ager) n. 403

Previous Number Next Number See English 

403. V. Quod Amor seu Voluntas praeparet omnia in humana sua forma, ut conjunctim cum Sapientia seu Intellectu possit agere. Dicitur Voluntas et Intellectus, sed probe sciendum est, quod Voluntas sit totus homo, est enim voluntas cum Intellectu in principiis in Cerebris, ac in principiatis in Corpore, et inde in toto et in qualibet parte, ut supra n. 365, 366, 367, ostensum est[;] inde constare potest, quod Voluntas sit totus homo quoad ipsam formam[,] tam communem, quam omnium particularem, et quod Intellectus sit ejus consocia, sicut est Pulmo Cordis. Caveat sibi quisque ne ideam Voluntatis foveat, sicut alicujus rei separatae a forma humana, est enim eadem. Ex hoc videri potest, non solum quomodo Voluntas praeparat thalamum pro Intellectu, sed etiam quomodo praeparat omnia in sua domo, quae est universum Corpus, ut conjunctim cum Intellectu possit agere: hoc praeparat eo modo, quod omnia et singula corporis conjuncta sint Intellectui sicut conjuncta sunt Voluntati, seu ut omnia et singula corporis* sub obsequio Intellectus sint, sicut sub obsequio Voluntatis sunt. [2] Quomodo omnia et singula corporis ad conjunctionem cum Intellectu sicut cum Voluntate praeparata sunt, non videri potest, nisi sicut in speculo seu in imagine per scientiam anatomicam in Corpore[;] per illam scitur quomodo omnia in Corpore connexa sunt, ut dum Pulmo respirat, omnia et singula in toto Corpore a Respiratione pulmonis agantur, dum etiam a pulsu cordis: ex Anatomia notum est, quod Cor conjunctum sit Pulmoni per auriculas, et quod hae continuentur in Pulmonum interiora; tum quod omnia Viscera totius corporis cum Camera pectoris per ligamenta conjuncta sint, ac ita conjuncta, ut dum Pulmo respirat, omnia et singula in communi et in parte aliquid ex respiratorio motu recipiant;** cum enim Pulmo tumescit, tunc costae expandunt thoracem, pleura*** dilatatur,**** et diaphragma diducitur, et cum his omnia inferiora corporis, quae per ligamenta ex illis connexa sunt, per actus pulmonicos recipiunt aliquem actum; ne memorem plura, ne illi qui non in scientia anatomica sunt, ex ignorantia terminorum illius scientiae in obscuritatem de hac re veniant: consule modo anatomiae gnaros et sagaces, annon omnia***** in toto corpore a pectore ad imum ita colligata sint, ut tumescente per respirationem pulmone, omnia et singula excitentur in actum pulmonico synchronum. [3] Ex his nunc patet, qualis praeparata est conjunctio Intellectus cum omnibus et singulis formae humanae a Voluntate; rimare modo nexus, et lustra illos oculo anatomico, et postea secundum nexus specta cooperationem illorum cum Pulmone respirante et cum Corde, et dein pro Pulmone cogita Intellectum, et pro corde Voluntatem, et videbis. * Prima editio: cotporis ** Prima editio: recipiat;

*** Prima editio: plevra **** Prima editio: dilalatur, ***** Prima editio: ommia


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church