58. Quod reliqua Universi, quae non sunt sicut angeli et sicut homines, etiam sint recipientia Divini Amoris et Divinae Sapientiae Dei Hominis, sicut quae infra homines sunt in Regno animali, et quae infra haec in Regno vegetabili, et quae infra haec in Regno minerali, non potest adhuc ad intellectum exponi, prius enim plura de gradibus vitae, et de gradibus recipientium vitae, dicenda sunt. Conjunctio cum illis est secundum usus illorum; omnes enim usus boni non trahunt aliunde suam originem, quam per similem conjunctionem cum Deo, sed dissimilem secundum gradus; quae conjunctio successive in descensu fit talis, ut nihil liberi quia nihil rationis, et inde nihil apparentiae vitae insit, at usque sunt recipientia: quia sunt recipientia, etiam sunt reagentia, nam per id quod sint recipientia,* sunt continentia. De conjunctione cum usibus non bonis, dicetur postquam origo mali ostensa est. * Prima editio: reagentia,