Divine Love and Wisdom (Ager) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. QUOD OMNIA QUAE CREATA SUNT IN QUADAM IMAGINE REFERANT HOMINEM. Hoc constare potest ex omnibus et singulis Regni animalis; exque omnibus et singulis Regni vegetabilis; et ex omnibus et singulis Regni mineralis. Relatio ad hominem in omnibus et singulis Regni animalis, patet ex his; quod Animalibus omnis generis sint membra per quae se movent, organa per quae sentiunt, et viscera per quae actuant illa, quae illis communia sunt cum homine; sunt quoque illis appetitus et affectiones, similes naturalibus apud hominem; et sunt scientiae connatae affectionibus illorum correspondentes, in quarum aliquibus apparet sicut spirituale, quod apud bestias terrae, volucres coeli, apud apes, bombyces, formicas etc. plus et minus exstat coram oculis: inde est, quod mere naturales homines faciant animantia illius Regni sui similia, praeter loquelam. [2] Relatio ad hominem ex omnibus et singulis Regni vegetabilis, patet ex his; quod ex semine existant, et ex illo successive in aetates suas progrediantur; quod illis aliqua connubii similia sint, et post illa prolificatio; quod anima vegetativa illorum sit usus, cujus formae sunt, praeter plura alia, quae sunt relationes ad hominem; quae etiam a quibusdam descriptae sunt. [3] Relatio ad hominem ab omnibus et singulis Regni mineralis, apparet solum in conatu producendi formas quae referunt,* quae sunt, ut dictum est, omnia et singula Regni vegetabilis, et sic usus praestandi; ut primum enim semen in gremium terrae illabitur, fovet illud, et ab undequaque dat ex se copias, ut egerminet, et se sistat in forma repraesentativa hominis; quod talis conatus etiam sit in siccis ejus, patet a coralliis in fundo marium, exque floribus in fodinis, ibi ex mineris, et quoque ex metallis. Conatus ad vegetandum se, et sic praestandi usus, est ultimum ex Divino in creatis. * Prima editio: se referunt,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church