Divine Love and Wisdom (Ager) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. QUOD USUS OMNIUM QUAE CREATA SUNT, ASCENDANT PER GRADUS AB ULTIMIS AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DEUM CREATOREM, A QUO. ULTIMA sunt, ut supra dictum est, omnia et singula Regni mineralis, quae sunt materiae varii generis, ex substantia lapidea, salina, oleosa, minerali, metallica, superinducta humo ex vegetabili et animali in minutissimum pollinem fatiscentibus constante; in his latet omnium usuum, qui ex vita sunt, finis et quoque principium; finis omnium usuum est conatus producendi illos, ac principium est vis agens ex illo conatu; haec sunt Regni mineralis. [2] MEDIA sunt omnia et singula Regni vegetabilis; quae sunt gramina et herbae omnis generis, plantae et virgulta omnis generis, et arbores omnis generis; horum usus sunt pro omnibus et singulis Regni animalis, tam imperfectis quam perfectis; nutriunt illa, delectant illa, et vivificant illa; nutriunt corpora eorum materiis suis, delectant sensus eorum sapore, odore, pulchritudine, et vivificant affectiones eorum: conatus ad illa etiam inest illis a vita. [3] PRIMA sunt omnia et singula Regni animalis; infima ibi vocantur* vermes et insecta, media volucres et bestiae, ac suprema homines; nam in omni Regno sunt infima, media, et suprema, infima pro usu mediorum, et media pro usu supremorum: ita ordine ascendunt usus omnium quae creata sunt ab ultimis ad hominem, qui primus in ordine est. * Prima editio: vocantut


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church