Divine Love and Wisdom (Ager) n. 74

Previous Number Next Number See English 

74. Ex his constare potest quod Tempus unum faciat cum cogitatione ex affectione; quale enim status hominis inde est. Quod distantiae in progressionibus per spatia in Mundo spirituali* unum faciant cum progressionibus temporum, ex multis illustrari potest, abbreviantur enim actualiter viae ibi secundum desideria, quae sunt cogitationis ex affectione, ac vicissim prolongantur: inde est quod etiam spatia temporis dicantur. In talibus autem, quando cogitatio non se conjungit cum affectione propria hominis, tempus non apparet, ut in somniis.** * Prima editio: spiriuali ** Prima editio: somnis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church