Divine Love and Wisdom (Ager) n. 93

Previous Number Next Number See English 

93. QUOD SOL ILLE NON SIT DEUS, SED QUOD SIT PROCEDENS EX DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA DEI HOMINIS: SIMILITER CALOR ET LUX EX ILLO SOLE. Per Solem illum conspicuum Angelis, ex quo illis est Calor et Lux, non intelligitur ipse Dominus, sed intelligitur primum procedens ab Ipso, quod est summum caloris spiritualis; summum caloris spiritualis est spiritualis ignis, qui est Divinus Amor et Divina Sapientia in sua prima correspondentia: inde est, quod Sol ille appareat igneus, et quoque quod sit igneus Angelis, sed non hominibus; ignis qui ignis hominibus non est spiritualis sed est naturalis, inter quos discrimen est sicut inter vivum et mortuum; quare Sol spiritualis per calorem vivificat spirituales, et redintegrat spiritualia; Sol autem naturalis quidem similiter naturales et naturalia, sed non ex se, verum per influxum caloris spiritualis, cui succenturiatam opem fert.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church