Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 103

Previous Number Next Number See English 

103. Quod illa amoris erga proximum seu charitatis {1}sint, est quia, ut supra dictum est, unusquisque homo est proximus, sed diversimode; societas minor et major est magis proximus; patria adhuc magis proximus; regnum Domini adhuc magis; et Dominus supra omnes: et in sensu universali Bonum, quod procedit ex Domino, est proximus; consequentur etiam est sincerum et justum: quapropter qui facit bonum quodcunque propter bonum, ac qui sincere et juste agit propter sincerum et justum, is amat proximum, et exercet charitatem; nam facit ex amore boni, sinceri et justi, ac inde ex amore illorum in quibus bonum, sincerum et justum sunt. -1 sint pro "sit"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church