Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 105

Previous Number Next Number See English 

105. Illi quibus amor sui et (amor) mundi pro fine sunt, nequaquam possunt in charitate esse; ne quidem sciunt quid charitas; et prorsus non comprehendunt quod velle et facere bonum proximo absque fine mercedis sit caelum in homine, et quod illi affectioni insit tanta felicitas quanta est angelorum caeli, quae ineffabilis; nam credunt, si privantur gaudio ex gloria honorum et opum, quod nihil gaudii amplius detur, cum tamen tunc primum incohat gaudium caeleste, quod infinite transcendit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church