Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. Secundum Divinum ordinem est ut bonum et verum conjuncta sint, et non separata, ita ut sint unum et non duo; conjuncta enim procedunt a Divino, et conjuncta sunt in caelo, ac ideo conjuncta erunt in ecclesia. Conjunctio boni et veri vocatur in caelo conjugium caeleste, nam in hoc conjugio sunt omnes qui ibi. Inde est quod in Verbo caelum comparetur conjugio, et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, caelum autem Sponsa et Uxor; similiter ecclesia: quod caelum et ecclesia ita dicantur, est quia illi qui ibi, recipiunt Divinum Bonum in veris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church