Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 136

Previous Number Next Number See English 

136. Sed exempla illustrent quid conscientia. Qui alterius bona apud se habet, nesciente altero, et sic absque timore legis, jacturae honoris et famae, potest lucrari illa, si usque alteri reddit, quia sua non sunt, is conscientiam habet; nam facit bonum propter bonum, et justum propter justum. Sit quoque qui potest venire ad functionem, sed scit quod alter, qui etiam ambit, patriae utilior sit; is si cedit alteri locum propter bonum patriae, is bonam conscientiam habet. Ita in reliquis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church