181. Internus homo primum regeneratur a Domino, et postea externus, et hic per illum: internus enim homo regeneratur per cogitare illa quae fidei et charitatis sunt, externus autem per vitam secundum illa. Hoc intelligitur per Domini verba, "Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (Joh. iii. 5):
"aqua" in spirituali sensu est verum fidei, et "spiritus" est vita secundum illud.