Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. Quod Regeneratio a solo Domino. Quod solus Dominus regeneret hominem, et prorsus nihil homo, nec angelus (n. 10067). Quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, hoc est, quod sicut Dominus Humanum suum Divinum fecit, ita Dominus hominem, quem regenerat, faciat spiritualem (n. 3043, 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688, 10057, 10076). Quod Dominus velit habere totum hominem, quem regenerat, et non partem (n. 6138).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church