194. Tentationes conducunt ad acquirendum dominium bono super malum ac vero super falsum; tum ad confirmanda vera, et ad conjungenda illa bonis, et simul ad discutienda mala et inde falsa: conducunt etiam ad aperiendum internum spiritualem hominem, et ad ei subjiciendum naturalem; tum quoque ad infringendum amores sui et mundi, et ad domandum concupiscentias quae inde sunt. Quibus factis, homini fit illustratio et perceptio quid verum et bonum, et quid falsum et malum; inde fit homini intelligentia et sapientia, quae postea indies crescunt.