Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 199

Previous Number Next Number See English 

199. Tentationes quid boni efficiunt. Quid tentationes efficiunt (in summa, n. 1692, 1717, 1740, 6144, 8958-8969). Quod per tentationes acquiratur dominium spirituali seu interno homini super naturalem seu externum, consequenter bono super malum ac vero super falsum, quoniam in spirituali homine est bonum, nam absque eo non est, et in naturali malum (n. 8961). Quoniam tentatio est pugna inter illa, inde agitur de dominio; nempe, num sit spirituali homini super naturalem, proinde num bono super malum, aut vicissim; proinde num sit Domino super hominem, vel num inferno (n. 1923, 3928). Quod externus seu naturalis homo per tentationes recipiat vera correspondentia affectioni eorum in interno seu spirituali homine, (n. 3321, 3928). Quod internus spiritualis homo per tentationes aperiatur, et conjungatur cum externo, ut homo quoad utrumque elevari possit, et spectare ad Dominum (n. 10865[? 10685]). Causa quod internus spiritualis homo per tentationes et aperiatur et conjungatur cum externo, est quia Dominus ab interiori agit, ac influit inde in externum, ac removet ibi et subjugat mala, ac cum illis subjicit et subordinat eum interno (n. 10685). Quod tentationes sint propter conjunctionem boni et veri, et propter discussionem falsorum adhaerentium veris et bonis (n. 4572). Ita quod per tentationes conjungatur bonum veris (n. 2272). Quod vasa recipientia veri per tentationes emolliantur, ac induant statum recipiendi bonum (n. 3318). Quod vera et bona per tentationes confirmentur et implantentur, ita illa quae fidei et charitatis sunt (n. 8351, 8924, 8966, 8967). Et quod mala et falsa removeantur, et sic locus detur bonis et veris (n.7122). Quod per tentationes infringantur amores sui et mundi, ex quibus omnia mala et falsa (n. 5356). Et quod sic homo humilietur (n. 8966, 8967). Quod mala et falsa per tentationes domentur, separentur, et removeantur, sed non aboleantur (n. 868). Quod per tentationes domentur corporea, et eorum concupiscentiae (n. 857, 858[? 868]). Quod homo per illas discat quid bonum et verum, etiam ex relatione ad opposita, quae sunt mala et falsa (n. 5356). Quod etiam discat quod apud se non sit nisi quam malum; et quod omne bonum quod apud illum, sit a Domino, et ex Ipsius misericordia (n. 2334). Quod homo per tentationes in quibus vincit, mali spiritus depriventur potentia ulterius contra illum agendi (n. 1695, 1717). Quod inferna contra illos qui tentationes passi sunt et vicerunt, non ausint exsurgere (n. 2183, 8273). Quod post tentationes, in quibus homo vicit, sit gaudium oriundum ex conjunctione boni et veri, tametsi homo nescit quod gaudium tunc inde sit (n. 4572, 6829). Quod tunc illustratio veri quod fidei, et perceptio boni quod amoris (n. 8367, 8370). Quod inde ei intelligentia et sapientia (n. 8966, 8967). Quod vera post tentationes immensum crescant (n. 6663). Et quod bonum primas agat, seu primo loco sit, ac verum secundo (n. 5773). Et quod homo quoad internum spiritualem hominem in societates angelicas immittatur, ita in caelum (n. 6611). Quod vera cum bonis, antequam homo subit tentationes, apud illum in ordinem disponantur a Domino, ut resisti possit malis et falsis quae apud illum ab inferno, et excitantur (n. 8131). Quod Dominus in tentationibus prospiciat bonum, loco quod infernales spiritus intendant malum (n. 6574). Quod Dominus vera cum bonis post tentationes in novum ordinem redigat, et disponat in formam caelestem (n. 10685). (Quod interiora hominis spiritualis disposita sint in formam caelestem, videatur in opere De Caelo et Inferno, et ibi in articulo, De Forma Caeli, secundum quam consociationes [et communicationes]* ibi, n. 200 et 212.) Quod qui in tentationibus succumbunt in damnationem veniant, quia mala et falsa vincunt, et naturalis homo super spiritualem, ac postea dominatur, et quod tunc status posterior at pejor priori (n. 8165, 8169, 8961). * This phrase is present in the 1st Latin edition but not in the 2nd. This observation made by the Rev. Stephen D. Cole.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church