220. De Edere et Bibere. Quod "edere" significet appropriari et conjungi per amorem et charitatem (n. 2187, 2343, 3168, 3513, 5643). Quod inde significet consociari (n. 8001). Quod "edere" dicatur de appropriatione et conjunctione boni, ac "bibere" de appropriatione et conjunctione veri (n. 3168, 3513, 3832, 9412). Quid significat "comedere et bibere in regno Domini" (n. 3832). Inde est quod "famem habere" et "esurire" in Verbo significet ex affectione desiderare bonum et verum (n. 4958, 10227). Quod angeli illa quae nunc dicta sunt, non aliter intelligant quam secundum sensum internum seu spiritualem, quia in spirituali mundo sunt (n. 10121[? 10521]). Quod inde sanctum e caelo influat apud homines ecclesiae, cum sancte obeunt Sacramentum Cenae (n. 6789). Et quod inde conjunctio Domini (n. 1519[? 10519], 3464, 3735, 5915, 10521, 10522).