Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 229

Previous Number Next Number See English 

229. Supersedetur hic aliquid ex Arcanis Caelestibus afferre, quoniam illa quae resurrectionem et vitam hominis post mortem concernunt, in opere De Caelo et Inferno plene ostensum sunt. Videantur itaque in eo opere sequentes articuli:--

(i.) Quod unusquisque Homo sit Spiritus quoad interiora sua (n. 432-444). (ii.) De Hominis Resuscitatione a Mortuis, ac Introitu in Vitam aeternam (n. 445-452). (iii.) Quod Homo post mortem sit in perfecta Forma Humana (n. 453-460). (iv.) Quod Homo post mortem sit in omni Sensu, Memoria, Cogitatione, Affectione, in quibus in mundo; et quod nihil relinquat praeter terrestre suum Corpus (n.461-469). (v.) Quod Homo sit post mortem, qualis ejus Vita fuit in Mundo (n. 470-484). (vi.) Quod Jucunda Vitae (1)cujusvis vertantur in correspondentia (n. 485-490). (vii.) De Primo Statu Hominis post mortem (n. 491-498). (viii.) De Secundo Statu Hominis post mortem (n. 499-511). (ix.) De Tertio Statu Hominis post mortem, qui est Status Instructionis eorum qui veniunt in Caelum (n. 512-520). (x.) Quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere (n.311-317). De ultimo judicio (de quo etiam dictum est supra, n. 226), quod non exstiturum sit cum interitu mundi, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church