243. Ut ecclesia sit, erit doctrina ex Verbo, quoniam absque doctrina non intelligitur Verbum; ast sola doctrina non facit ecclesiam apud hominem, sed vita secundum illam. Inde sequitur quod non fides sola faciat ecclesiam, sed vita fidei quae est charitas. Genuina doctrina est doctrina charitatis et simul fidei, et non doctrina fidei absque illa: nam doctrina charitatis et simul fidei, est doctrina vitae; non autem doctrina fidei absque doctrina charitatis.