Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 247

Previous Number Next Number See English 

247. De Ecclesiis Antiquis. Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos, et quod illa fuerit ecclesia caelestis, omnium praecipua (n. 607, 895, 920, 1121-1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545). Quales illi sunt in caelo (n. 1114-1125). Quod in summa luce sint (n. 1116, 1117). Quod variae ecclesiae fuerint post diluvium, quae una voce Ecclesia Antiqua vocantur (de quibus n. 1125-1127, 1327, 10355). Antiqua Ecclesia per quot regna Asiae fuit extensa (n. 1238, 2385). Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae (n. 609, 895). Quod Ecclesia Antiqua fuerit ecclesia repraesentativa, et quod ejus repraesentativa fuerint in unum collecta ab hominibus quibusdam Antiquissimae Ecclesiae (n. 519, 521, 2896). Quod apud Antiquam Ecclesiam fuerit Verbum, sed quod id deperditum sit (n. 2897). Qualis Antiqua Ecclesia cum caepit declinare (n. 1128). Discrimen inter Ecclesiam Antiquissimam et Antiquam (n. 597, 607, 640, 641, 765, 784, 895, 4493). Quod Antiquissima et Antiqua Ecclesia fuerint etiam in Terra Canaane, et quod inde repraesentativa locorum (n. 3686, 4447, 4454). De ecclesia incohata ab Ebero, quae Ecclesia Hebraea dicta fuit (n. 1238, 1241, 1343, 4516, 4517). Discrimen inter Ecclesiam Antiquam et Hebraeam (n. 1343, 4574). Quod Eberus instituerit sacrificia in Antiquis Ecclesiis prorsus ignota (n. 1343). Quod Antiquae Ecclesiae concordarent cum Christiana Ecclesia quoad interna, non autem quoad externa (n. 3478, 4489, 4772, 4904, 10149). Quod in Antiquissima Ecclesia fuerit revelatio immediata, in Antiqua Ecclesia per correspondentias, in Ecclesia Judaica viva voce, et in Ecclesia Christiana per Verbum (n. 10355). Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et vocatus Jehovah (n. 1343, 6846). Quod Dominus sit caelum et quod sit ecclesia (n. 4766, 10125, 10151, 10157). (Quod Divinum Domini faciat caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 7-12, et 78-86: ita quoque ecclesiam, quoniam quod apud hominem facit caelum hoc quoque facit ecclesiam, supra in Doctrina.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church