251. Cum itaque homo post mortem vivit, et tunc in aeternum, et illum manet vita secundum ejus amorem et fidem, sequitur quod Divinum ex amore erga genus humanum revelaverit talia quae ducent ad illam vitam, et conducent saluti ejus. Quod Divinum revelavit est apud nos Verbum.