256. Quod Verbum non intelligatur quam ab Illustratis. Quod rationale humanum non capere possit Divina, ne quidem spiritualia nisi a Domino illustretur (n. 2196, 2203, 2209, 2654). Ita quod modo illustrati capiant Verbum (n. 10323). Quod Dominus, illis qui illustrantur, det intelligere verum, ac discernere illa quae in Verbo apparent sibi contradicere (n. 9382, 10659). Quod Verbum in sensu litterae non sibi simile sit, et aliquoties appareat sibi contradicens (n. 9025). Et quod ideo a non illustratis possit explicari et trahi ad confirmandum quamcunque opinionem et haeresin, et ad patrocinandum cuicunque amori mundano et corporeo (n. 4783, 10399, 10401(? 10400). Quod illi ex Verbo illustrentur qui legunt illud ex amore veri et boni; non autem qui ex amore famae, lucri, honoris, ita ex amore sui (n. 9382, 10548-10550(? 10551)). Quod illi illustrentur qui in bono vitae sunt, et inde in affectione veri (n. 8694). Quod illustrentur quibus internum apertum est, ita qui quoad internum suum hominem possunt elevari in lucem caeli (n. 10401(? 10400), 10402, 10691, 10694). Quod illustratio sit actualis aperitio, et quoque elevatio in lucem caeli (n. 10330). Quod sanctum ab interno, hoc est, per internum a Domino, influat apud illos qui sanctum habent Verbum, illis nescientibus (n. 6789). Quod illustrentur illi, et in Verbo videant vera, qui a Domino ducuntur; non autem qui a semet (n. 10638). Quod illi a Domino ducantur qui amant verum quia est verum, qui sunt qui amant vivere secundum Divina vera (n. 10578, 10645, 10829). Quod Verbum vivificetur apud hominem secundum ejus amoris et ei vitam (n. 1776). Quod illa quae a propria intelligentia sunt, non vitam in se habeant, quia a proprio hominis nihil bonum (n. 8941, 8944). Quod non illustrari possint qui se multum confirmaverunt in doctrina falsa (n. 10640). Quod intellectus sit qui illustratur (n. 6608, 9300). Quoniam intellectus est recipiens veri (n. 6242(? 6222), 6608, 10659). Quod de omni doctrinali ecclesiae sint ideae, secundum quas est intellectus rei (n. 3310, 3825). Quod ideae hominis, quamdiu vivit in mundo, sint naturales, quia tunc cogitat in naturali; sed quod usque spirituales ideae in illis reconditae sint apud illos qui in affectione veri propter verum sunt (n. 10236(? 10237), 10240, 10550(? 10551)). Quod absque ideis de quacunque re, nulla perceptio (n. 3825). Quod ideae de rebus fidei aperiantur in altera vita, et ibi ab angelis videantur quales sunt (n. 1869, 3310, 5510, 6201(? 6200), 8885). Quod ideo Verbum non intelligatur quam a rationali homine; nam credere aliquid absque idea rei, et absque rationis intuitione, est modo memoriter retinere vocem omni vita perceptionis et affectionis destitutam, quod non est credere (n. 2553). Quod sensus litteralis Verbi sit qui illustratur (n. 3619(? 3436), 9824, 9905, 10548).