Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 259

Previous Number Next Number See English 

259. Quod Sensus internus imprimis sit pro Angelis, et quod quoque sit pro Hominibus. Ut sciatur quid sensus internus, qualis ille, et unde, dicendum hic est in summa: -Quod loquantur et cogitent aliter in caelo quam in mundo; in caelo spiritualiter, in mundo naturaliter: quapropter cum homo legit Verbum, quod angeli, qui apud hominem, percipiant illud spiritualiter, cum homines naturaliter: quod inde angeli in sensu interno sint, cum homines in externo: sed quod usque unum faciant per correspondentiam. Quod Verbum aliter intelligatur ab angelis in caelis, quam ab hominibus in terris, et quod illis sit sensus internus seu spiritualis, his autem externus seu naturalis (n. 1887, 2396(? 2395)). Quod angeli percipiant Verbum in sensu interno, et non in sensu externo (ab experientia illorum qui mecum e caelo locuti sunt, cum legi Verbum, n. 1769-1772). Quod ideae et quoque loquelae angelicae sint spirituales, ideae autem et loquelae humanae naturales; quod ideo sensus internus qui spiritualis pro angeli; sit (illustratum ab experientia, n. 2333). Quod tamen sensus litterae Verbi inserviat ideis spiritualibus angelorum pro mediis, comparative sicut faciunt voces loquelae sensui rei apud hominem (n. 2143). Quod illa quae sunt sensus interni Verbi cadant in talia quae sunt lucis caeli, ita in perceptionem angelicam (n. 2618, 2619, 2629, 3086). Quod illa quae angeli e Verbo percipiunt, illis ideo pretiosa sint (n. 2540, 2541, 2545, 2551). Quod angeli ne quidem unam vocem sensus litterae Verbi intelligant (n. 64, 65, 1434, 1929). Quod nec sciant nomina personarum et locorum quae in Verbo (n. 1434, 1888, 4442, 4480). Quod nomina non intrare possint in caelum, nec ibi enuntiari (n. 1876, 1888). Quod omnia nomina in Verbo significent res, et quod in ideas rei vertantur in caelo (n. 768, 1888, 4310, 4442, 5225, 5287, 10329). Quod etiam angeli cogitent abstracte a personis (n. 6613, 8343, 8985, 9007). Quam elegans sensus internus Verbi, tametsi mera nomina (ab exemplis e Verbo, n. 1224, 1888, 2395). Quod etiam plura nomina in serie in sensu interno unam rem exprimant (n. 5905(? 5095)). Quod etiam omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075,2252, 3152(? 3252), 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253). Quod spiritus etiam percipiant Verbum in sensu interno, prout interiora illorum in caelum aperta sunt (n. 1771). Quod sensus litterae Verbi, qui naturalis, transmutetur momento in spiritualem apud angelos, quia est correspondentia (n. 5648). Et hoc absque auditione et cognitione quid in sensu litterae seu externo (n. 10215). Sic quod sensus litterae seu externus sit modo apud hominem, nec pergat ultra (n. 2015). Quod sit sensus internus Verbi, et quoque sensus intimus seu supremus (de quibus, n. 9407, 10604, 10614, 10627). Quod angeli spirituales, hoc est, qui e regno spirituali Domini sunt, percipiant Verbum in sensu interno: et quod angeli caelestes, hoc est, qui e regno caelesti Domini sunt, percipiant Verbum in sensu intimo (n. 2157, 2275). Quod Verbum sit pro hominibus, et quoque pro angelis, utrisque accommodatum (n. 7381, 8862, 10322). Quod Verbum sit uniens caeli et terrae (n. 2310, 2495, 9212, 9216, 9357). Quod conjunctio caeli cum homine sit per Verbum (n. 9396, 9400, 9401, 10452). Quod ideo Verbum dicatur "foedus" (n. 9396): quoniam "foedus" significat conjunctionem (n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632). Quod sensus internus in Verbo sit, quia Verbum a Domino per tres caelos descenderat usque ad hominem (n. 2310, 6597). Et quod sic accommodatum factum sit angelis trium caelorum, et et quoque hominibus (n. 7381, 8862). Quod inde sit Verbum Divinum sit (n. 2980(? 2989), 4989). Et quod sit sanctum (n. 10276). Et quod sit spirituale (n. 4480). Et quod Verbum sit a Divino inspiratum (n. 9094). Quod id sit inspiratio (n. 9094). Quod etiam homo, qui regeneratus est, actualiter sit in sensu interno Verbi, tametsi id nescit, quoniam ei internus homo apertus est, cui perceptio spiritualis (n. 10401(? 10400)). Sed quod apud illum spirituale Verbi influat in ideas naturales, ac ita naturaliter sistatur; quoniam, cum vivit in mundo, in naturali cogitat (n. 5614). Quod inde lux veri apud illos qui illustrantur, sit ab interno eorum, hoc est, per internum a Domino (n. 10691, 10694). Quod etiam per illam viam sanctum influat apud illos qui sanctum habent Verbum (n. 6789). Quoniam homo regeneratus actualiter in sensu interno Verbi est, et id in sancto ejus, tametsi id nescit, quod ideo post mortem in illum ex se veniat, et quod non amplius sit in sensu litterae (n. 3226, 3342, 3343).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church