Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 270

Previous Number Next Number See English 

270. Qui rite expendit, scire potest quod eminentia et opulentia in mundo non sint reales benedictiones Divinae, tametsi homo ex suo volupi illas ita vocat, transeunt enim, et quoque seducunt multos, et avertunt a caelo; sed quod vita aeterna et ejus felicitas sint reales benedictiones quae a Divino. Haec etiam docet Dominus apud Lucam, "Facite vobis...thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non pervenit, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus vester, ibi etiam cor vestrum erit" (xii. 33, 34).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church