Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 276

Previous Number Next Number See English 

276. De Providentia. Quod providentia sit regimen Domini in caelis et in terris (n. 10773). Quod Dominus ex providentia regat omnia secundum ordinem, et sic quod regimen secundum ordinem sit providentia (n. 1755, 2447). Et quod regat omnia vel ex voluntate, vel ex venia, vel ex permissione, ita in vario respectu secundum quale apud hominem (n. 1755, 2447, 3704, 9940). Quod providentia invisibiliter agat (n. 5580(? 5508). Quod pleraque quae ex providentia fiunt, appareant homini sicut contingentia (n. 5508). Quod providentia invisibiliter agat, est causa ne cogatur homo ex visibilibus credere, et sic ne liberum ejus laedatur; nam nisi homini liberum sit, non potest reformari, ita non salvari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3854, 5508, 5982, 6477, 8209, 8907(? 8987), 9588, 10409, 10777). Quod providentia Divina non spectet temporaria, quae brevi transeunt, sed aeterna (n. 5264, 8717, 10776; illustratum, n. 6491). Qui hoc non capiunt, quod credant opulentiam et eminentiam in mundo esse unicas quae providentur, quas ideo vocant benedictiones a Divino; cum tamen illae non spectantur a Domino ut benedictiones, sed solum ut media ad vitam hominis in mundo, sed quod spectentur a Domino quae ad felicitatem aeternam hominis conducunt (n. 10409, 10776). Quod qui in Divina Domini providentia sunt, in omnibus et singulis ferantur ad felicia in aeternum (n. 8478, 8480). Quod hoc non cogitent nec capiant illi, qui omnia tribuunt Naturae et propriae prudentiae, et non aliquid Divino (n. 6484, 10409, 10775). Quod Divina providentia Domini non sit sicut in mundo creditur, solum universalis, et quod particularia seu singularia sint prudentiae apud hominem (n. 8717, 10775). Quod non detur universale nisi ex singularibus et cum illis, quoniam singularia simul sumpta dicuntur universale prout particularia simul sumpta dicuntur commune (n. 1919, 6159, 6338, 6482-6484). Quod tale sit universale, qualia sunt singularia ex quibus et una cum quibus (a. 918(? 917), 1040, 6483, 8858(? 8857)). Quod Domini providentia sit universalis quia in singularissimis (n. 1919, 2694, 4329, 5122, 5904, 6058, 6481-6486, 6490, 7004, 7007, 8717, 10074(? 10774); confirmatum e caelo, n. 6486). Nisi providentia Divina Domini foret universalis ex singularissimis et in singularissimis, quod nihil subsistere posset (n. 6338). Quod per id omnia disposita sint in ordinem, et teneantur in ordine, in communi et in parte (n. 6338). Quomodo comparative se habet cum rege in terra (n. 6482, 10800). Quod propria prudentia hominis sit sicut paucus grumus in universo, at providentia Divina sicut ipsum universum respective (n. 6485). Quod ita sit quod homines aegre capiant in mundo (n. 8717, 10775, 10780). Quoniam plures fallaciae impugnant, et caecitatem inducunt (n. 6481). De quodam in altera vita, qui crediderat ex confirmatione in mundo omnia propriae prudentiae esse, et nihil providentiae Divinae, quod illa quae apud eum apparuerint infernalia (n. 6484). Providentia Domini circa mala, qualis (n. 6481, 6495, 6574, 10777, 10779). Quod mala per leges permissionis regantur a Domino, et quod permittantur propter ordinem (n. 8700, 10778). Permissio mali a Domino, quod non sit ut volentis; sed ut non volentis, at qui auxilium ferre non potest, urgente fine, qui est salvatio (n. 7877). Relinquere homini ex suo libero cogitare et velle malum, et quantum non leges vetant, facere, quod sit permittere (n. 10778). (Quod absque libero, ita absque illa permissione, homo non reformari, ita non salvari possit, videatur supra in Doctrina De Libero, n. 141-149.) Quod Domino sit providentia et praevidentia, et quod una non sit absque altera (n. 5195, 6489). Quod a Domino provideatur bonum et praevideatur malum (n. 5155, 5195, 6489, 10781). Quod non sit praedestinatio seu fatum (n. 6487). Quod omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum n. 6488). Quod non sit aliqua necessitas absoluta apud hominem ex providentia, sed quod sit plena libertas (illustratum per comparationem, n. 6487). Quod per "electos" in Verbo intelligantur qui in vita boni et inde veri sunt (n. 3755, 3900, 5057, 5058). Quomodo intelligendum est quod "Deus occurrere fecerit ad manum," Exod. xxi. 13 (n. 9010). Quod fortuna, quae in multis in mundo apparet mirabilis, sit operatio Divinae providentiae in ultimo ordinis, secundum quale status hominis; et quod illa possit esse confirmationi quod Divina providentia sit in omnium singularissimis (n. 5049, 5179, 6493, 6494). Quod sit ex mundo spirituali, et quod inde ejus variationes (etiam ab experientia, n. 5179, 6493, 6494).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church