Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 282

Previous Number Next Number See English 

282. Qui intra ecclesiam nati sunt, agnoscere debent Dominum, Divinum Ipsius et Humanum Ipsius, ac credere in Ipsum et amare Ipsum, nam a Domino omnis salus. Hoc docet Dominus apud Johannem, "Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet apud illum" (iii. 36);

apud eundem, "Haec..est voluntas Ipsius qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitabo illum..in extremo die" (vi. {1}40);

apud eundem, "Jesus..dixit, Ego sum resurrectio et vita: qui credit in Me, etsi {2}moriatur, vivet; omnis vero qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum" (xi. {3}25, 26). -1 40 pro "4" -2 moriatur pro "moritur" -3 25, 26 pro "21, 23"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church