Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 284

Previous Number Next Number See English 

284. Quia Pater in Domino est, ac Pater et Dominus unum sunt, et quia credendum est in Ipsum, et qui credit in Ipsum vitam aeternam habet, patet quod Dominus sit Deus. Quod Dominus sit Deus, docet Verbum: ut apud Johannem, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ....omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est ....Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre" (i. 1, 3, 14);

apud Esaiam, "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; et vocabitur nomen Ipsius ...Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis" (ix. 5 (B. A. 6));

apud eundem, "Virgo concipiet et pariet.., et vocabitur nomen Ipsius Deus nobiscum (vii. 14; Matth. i. 23);

et apud Jeremiam, "Ecce dies venient...cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, et prosperabitur; ....et hoc nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra" (xxiii. 5, 6; cap xxxiii. 15, 26).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church