Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 287

Previous Number Next Number See English 

287. Omnis homo ex patre habet suum esse vitae, quod vocatur anima ejus; existere vitae inde est quod vocatur corpus; inde corpus est effigies suae animae, nam anima per illud agit vitam suam ex nutu. Inde est quod homines nascantur in similitudinem suorum parentum, et quod familiae internoscantur. Exinde patet quale Corpus seu quale Humanum Domino fuit, quod nempe sicut ipsum Divinum quod fuit Esse vitae Ipsius seu Anima ex Patre; quare dixit, "Qui videt Me videt Patrem" (Joh. xiv. 9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church