Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 91

Previous Number Next Number See English 

91. Verum non modo homo in singulari est proximus, sed etiam homo in plurali; est namque societas minor et major, est patria, est ecclesia, est regnum Domini, et super omnes est Ipse Dominus: hi sunt proximus quibus benefaciendum est ex amore. Sunt etiam hi gradus proximi ascendentes; in superiori enim gradu est societas plurium quam homo singularis; in adhuc superiori gradu est patria; in adhuc superiori gradu est ecclesia; et in adhuc superiori gradu est regnum Domini; in supremo autem est Dominus. Gradus hi ascendentes sunt sicut gradus scalae, in cujus vertice est Dominus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church