Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Hi gradus sunt proximi, et secundum hos gradus ascendit amor apud illos qui in amore erga proximum sunt. Sed hi gradus sunt gradus in ordine successivo, in quo praeferendum est prius seu superius posteriori seu inferiori; et quia Dominus est in supremo, et Ipse spectandus in singulis gradibus ut finis ad quem, ita est Ipse supra omnes et supra omnia amandus. Ex his nunc constare potest, quomodo amor in Dominum se conjungit cum amore erga proximum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church