Spiritual Experiences (Buss) n. 1000

Previous Number Next Number See English 

1000. Ii itaque sunt tales, qui in vita explorare voluerunt per varios modos aliorum cupiditates, et cogitata, seque tunc vertunt in varias formas sicut Vertumni, ac nihil non affirmant, sed animo ut sciant alius cogitata, ut sunt plures, qui ex cupiditate flagrant; sed non eo fine seu eo animo, ut inde aliquid lucrentur, sed modo ut sciant: ita concordant cum iis quae ejus serositatis naturae sunt, quod etiam intrinsecus, seu magis interiora hominis cupiant scire, ex eo quoque patet, quod interius quoque se efferre velint, sic ad sanguineas essentias, sed hoc non possunt [999a].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church