1013. Suntque ii in vita qui contemnunt prorsus id quod pium, hoc est, quod coeleste et spirituale est, ita eorum vitam, imo ita contemnunt, ut in se vel etiam manifeste contumeliis afficiant, quisque suo modo, ii sunt qui in hanc provinciam a tergo, seu vesicae fellis mittuntur, seu illuc urgentur, nescii, quonam alluunt.
1013a. Quidam spiritus ad me venit, quaerens num scirem ubi morari posset, existimavi, quod esset probus, sicut a loquela ejus autumavi, cumque dicerem ei, quod hic posset, contentus eo, spiritus vexatores hujus provinciae appellebant, et eum misere vexabant, quod dolui, et volui inhibere, sed perstabant, nec inhibere potui; sic instructus quod tunc essem in provincia vesicae fellis.