Spiritual Experiences (Buss) n. 1015

Previous Number Next Number See English 

1015. De gyris

Sunt gyri in quos animae inaugurari debent, nempe ut interesse possint aliorum consortiis, ita non solum simul cum iis loqui, sed etiam cogitare, demum rite cogitare, seu id quod verum et bonum est, tales inaugurationes sunt plures, quot nempe vexationes seri et sanguinis in corpore humano, tum plura earum genera et plures species, tum earum gradus dantur, infimus gradus est modo quod simul cum iis in gyris esse queant-in {1} hoc introduci queunt etiam mali, sic ut accommodentur interesse similibus gyris, sicut in homine mali spiritus tam bene loqui et sentire possunt ac boni-fitque {2} duplici modo per solas gyrationes, et per loquelae coercitionem ut dictum est [1014], ut consentiat cogitationi. @1 ms. queunt, in$ @2 ms. boni, fitque$

1015a. Gradus talium vexationum et inaugurationum dantur, qui gradus repraesentantur in corpore, quoad sanguinem, per vexationem sanguinis in vesica fellis, per vexationem in hepate, unde bilis hepatica, per vexationem extra poros biliferos, quum aufertur lympha cum sanguine puriore in vasa lymphatica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church