1017. Qui provinciam canalis fellis hepatici {1} constituunt
Ii supra caput sunt, ac subtilius agunt suos gyros, sic ut continuos quasi sonos tandem constituunt, suntque inaugurationes in tales modos, seu gyros, suntque ii qui contemserunt bona vitae moralis, circa quae tamen observanda sunt quoque quae in genere de gyris [1015], non procul a capite supra, et quidem ad sinistrum et ad dextrum, secundum varietates. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. hepaticae$