Spiritual Experiences (Buss) n. 1023

Previous Number Next Number See English 

1023. De callis. Quod ea quae sunt sinistri oculi correspondeant iis quae sunt dextrae partis cerebri.

1023. Quod ad sinistram cerebri partem, seu in sinistro ejus haemisphaerio sistantur {1} ea, quae falsa sunt, quoad affectiones, et ad dextram, quae ad doctrinalia, seu ad sinistram quae ad bonum, sed ad dextram quae ad verum spectant, quare indurationes calli, seu craniorum in animabus, se ita sistunt, quae incrustationes tales sunt ut mollescere debeant, quod fit variis modis, ut per cognitiones, per informationes veri, tum influxus veritatis acerbos, sic ut dolorem sistant: postea, quum {2} hoc factum est, per discerptiones actuales, quae sunt dolorificae, quae dolorificae magis sunt secundum qualitatem eorum quae falsa sunt, et sic indurata, ita repetitae dantur, et usque remanent indurationes, nam per vices induratio mollescit, et per gradus, in simultaneis, et in successivis, in interiori medulla quooue haerent similia. @1 ad...sistuntur legerim, absque Quod initiale$ @2 ms. postea; quum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church